quis Artibus non solum plebeculæ indoctæ, sed multis alias eruditis (excusante vtrosque ignorantia) exosæ et ridiculæ sunt. Quamuis (vt verum fatear) non multum morer horum insulsum iudicium. Quæ enim per se recta et honesta sunt, non possunt, ob ignari vulgi peruersum opinionem esse non recta et inhonesta.
Optassem autem quædam in his omnibus, quæ edi postulas, nunc tandem emendare, addere, minuere, transponere, et in meliorem formam redigere: sed plurimis nunc obruor negotijs, quo minus id præstare possim. Ab vna enim parte, domesticæ curæ, et alia quædam studia, quæ nunc præ manibus habeo; ab altera, nobilium et amicorum conuersatio, quibus non minimum temporis dispendij debetur, nos ita distrahunt, vt nihil in eo emendare aut restituere nunc vacet:
Et nos, ecce, alius labor haud inglorius vrget:
Sat Cœlo Musisque datum, sat Vesta tulisti,
Sat natale solum, et dulces rapuistis Amici:
Terra videnda etiam, restat nunc denique Terra,
Per varias obeunda vias, variosque recessus.
Nunc iuuat egregio quæ pulchra geruntur in Orbe
Cernere, et humano quæ passim inuenta labore,
Diuersosque Hominum late cognoscere mores.
Hoc iubet ille vigor iuuenili in pectore firmus,
Hoc iubet egregias Artes, et multa sciendi,
Multaque lustrandi nobis innata cupido.
Nec mea me Patria, nec me remorantur Amici.
Omne solum, Forti, Patria; et bene viuit vbique:
Omnis terra suos passim largitur Amicos.
Tandem tempus erit gelidam remeare sub Arcton,
Trita exempla sequi, Cyathis, Canibusque, Caballisque
Et fastu et luxu (quid enim, si talia desint
Denique Nobilitas poterit sensisse beatum)
Perdere cum reliquis reliquos inglorius Annos,
Me nisi, (vt opto) Deus, Fata ad meliora reseruet.
Sed tu, optime Pratensis, id tibi persuasum habeas, me, quæ me cunque feret tellus, quocunque sub axe, aspiciam tacito labentia sidera cœlo, semper tui memorem amantemque permansurum: neque enim corporum lo-