erunt nullam inde a mundi exordio, magnitudinis, luminis, coloris, vel ordinis perpessa sunt alterationem? Id enim in tanto temporis interuallo, et tanta stellarum copia, fieri oportebat, si cœlo eiusmodi competeret generationis et corruptionis necessitas. Taceant igitur omnes Philosophi, seu veteres, seu noui: taceant ipsi quoque Diuinorum Mysteriorum interpretes Theologi: taceant cœlestium corporum contemplatores Mathematici, nec de modo generationis huius stellæ et tanti miraculi excusatione, se aliquid certi constituere posse existiment. Nec est quod aliquis sibi persuadeat, hanc stellam similem esse illi, quæ Magis Orientalibus, cum Saluator mundj nasceretur, apparuit. Illa enim non in cœlo inter reliquas stellas: sed in ima aëris regione, non procul a superficie terræ locum obtinebat. Alias enim nec motu suo, iter, Saluatorem quærentibus, nec quiete, domum in qua inueniretur, ostendisset. Sed cum toto cœlo circumuoluta, nullum habuisset tam exigui spacij in orbe terreno respectum: cum tota terra, cœlo collata, non habeat sensibus incurrentem magnitudinem. Adde quod illa stella solis Magis ab oriente profectis, vt Dominum adorarent, illique tanquam Regi, Deo, et Hominj, munera, Aurum, Thus, Myrrham offerrent, apparuit: siue quod Deus peculiariter eorum mentes et oculos illustrauerit, vt illi a longinqua et ignota regione venientes, eum agnoscerent, per quem omnia facta sunt, humanam induisse naturam, quem proprij Iudæj, inter quos nascebatur igno-
Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/31
Appearance