rabant: siue quod hi sapientes homines, per occultioris et incognitarum rerum indagatricis Magiæ cognitionem, ea viderint et intellexerint, quæ reliquis hominibus, huius scientiæ ignaris, occulta erant: vnde etiam non immerito Magorum appellationem in sacris literis sortitj erant. Sed qualis ea fuerit stella, quæ illis apparuit, non est huius loci scrupulosius indagare, cum ipsis etiam Theologis, ob Magiæ ignorantiam, nihil in hac re certj constet. Sufficit enim demonstrasse hanc nouam et inusitatam stellam, quæ nuper apparuit, nullam habere cognationem cum illa, quæ Magis conspiciebatur: nec posse eius generationis modum saluarj, vel a Theologis, vel a Philosophis, nec ab ipsis etiam Mathematicis. Reliquum igitur est, vt statuamus Dei totius Machinæ mundanæ opificis, admirandum hoc esse Ostentum, præter omnem naturæ ordinem, a seipso in initio constitutum: nunc demum aduesperascenti mundo exhibitum. Diuina enim maiestas liberrime agit, nec vllis obstricta est Naturæ vinculis, sed cum vult, sistit aquam fluuijs et vertit sidera retro.
Hæc potuit Solis currus inhibere volantes,
Cum populi Israël dux Iosue sterneret hostes.
Hæc potuit Solis sine Luna, extinguere lumen,
Cum suus est factus pro nobis victima Gnatus.
Quapropter etsi de hoc nouo et nunc primum nato sidere, aliqua in medium adferre constituerim: tamen de