vero sellæ G, partibus 5, minutis 21: a flexura denique, et ea, quæ iuxta ilia D, 5 partibus minuto 1. Ex his distantijs huius nouæ stellæ a dictis fixis, ipsius locus incidit, quo ad longitudinem in 7 G: ♉︎, cum latitudine Septemtrionalj 54 fere partium, paucissimis vtrobique neglectis minutis: idque potissimum per duas vltimas distantias, a flexura videlicet, et suprema Cathedræ innotuit. Nam si harum duarum fixarum loca, secundum longitudinem et latitudinem nota, præsupponamus, non latebit scientiæ triangulorum sphæricorum gnaro, noui sideris ab æquinoctio verno in longitudinem, et ab Eccliptica in latitudinem remotio.
Sint enim euidentioris demonstrationis gratia, in sequentj figuratione, duæ stellæ fixæ sideris Cassiopeiæ A et B: quarum A sit illa in Cathedræ parte superiore, quam alij in ascensu medio collocant: B vero illam, quæ in flexura est, iuxta ilia, representet: C autem locus nouæ stellæ, et AC, arcus distantiæ eius a suprema Cathedræ: CB, arcus inter hanc et flexuram interceptus: et AB, arcus intercapedinis vtriusque fixæ. Sit insuper G polus Zodiacj Boreus, a quo duo quadrantes descendant in Eclipticam, per prænominatas fixas in A et B positas: per A quidem GD: per B vero GF. Erit itaque DF arcus Ecclipticæ dirimens vtriusque fixæ longitudinem, et AD, atque BF, arcus latitudinum earundem fixarum. Pari ratione a polo Zodiacj, per locum nouæ stellæ in C positæ,