igitur nobis ea ratione innotesceret, vtrum hæc stella in Elementari regione, aut inter cœlestes orbes existeret, qualemque ab ipsa terra haberet distantiam, indagauimus an vllam, et quantam, haberet paralaxin, idque hoc modo. Interuallum inter hanc et Schedir Cassiopeiæ (eo quod hæc stella fere cum noua, Meridianum vnâ obtineat) obseruaui cum verticj proxima esset, 6 tantum gradibus ab ipso zenit remota (ideoque nullam, etiam terræ propinqua in eo loco induceret paralaxin, sed locus eius visus et verus in vnum punctum propter fere coincidentes a terræ centro et superficie lineas, vnitur). Idem præstiti cum longissime a zenit remota, Horizonti proxima esset: et vtrobique eandem præcise a dicta fixa inuenj distantiam nullo minuto variatam, partium videlicet 7 et 55 Minutorum. Idemque per alias stellas multiplicj facta obseruatione expertus sum: vnde hanc nouam stellam nullam habere aspectus diuersitatem, etiam Horizontj vicinam, concludo. Alias enim in minima sua altitudine longius remota fuisset a prænominata stella in pectore Cassiopeæ, quam in altitudine maxima. Quapropter non in Elementarj regione infra Lunam, sed longe supra, in orbe, cuius respectu terra sensibilem non obtineat magnitudinem, collocarj hanc stellam necessarium erit. Si enim in suprema æris regione infra concauam sphæræ Lunaris regionem esset, sensibilem induxisset in circulo altitudinis variationem, horizontj proxima, ab eo loco quem obtinebat verticj vicina. De-
Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/43
Appearance