Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Idque vt commodius fiat, producatur linea QOK, donec alia a centro A producta, illj perpendiculariter incidat, sitque hæc in puncto R. Cum vero angulus BKQ notus sit per obseruationem: est enim complementum altitudinis minimæ, ipsius stellæ, videlicet, partium 62, Minut. 5, non ignorabitur ei contrapositus RKA ipsi æqualis. Est insuper angulus KRA ex hypothesi rectus: et latus KA notum est per mensuram quamcumque: est enim semidiameter ipsius terræ: non ignorabitur AR, per 29 propositionem Regiomontanj de triangulis planis. Si itaque ponatur semidiameter terræ KA, partium 100000, tanquam sinus totus, cum sit latus recto angulo, qui ad R, oppositum, euadit latus A R, partium 88363. Nunc demum concipio triangulum ROA, cuius duo latera RA, et AO, nota sunt. Est enim AO distantia a centro terræ ad infimam superficiem orbis Lunæ, quam vnâ cum Copernico statuimus partium 5200000, qualium semidiameter terræ AK, erat 100000 (lubet enim maioribus numeris negocium hoc absoluere, vt calculus eo fit commodior et exactius innotescat) cumque in dicto triangulo angulus ORA ex hypothesi rectus fit, per 27 propositionem Regiomontanj de triangulis planis, non latebit angulus ROA. Multiplicato enim latere AR in totum sinum, producuntur 8836300000, qui numerus per latus AO diuisus, relinquit 1699 partes, sinum videlicet angulj ROA, cuius arcus est 0 partium, 58½