contigerunt, tum in populo Dej, tum in vniuerso orbe habitabilj mutationes: ita hisce similiter temporibus, fatales ingruere periodos, non est dubium.
In populo enim Dej, cœpit lux veræ doctrinæ paulatim deficere, et ab ingratis Iudæis negligi atque conculcarj. Exortæ sunt tum, Sectæ illæ tres, Pharisæorum, Essæorum et Saducæorum. Concertabant inter se summj Pontifices, non largitionibus ac ambitione tantum, sed et sanguine atque cæde, pro aris et summo Pontificatu obtinendo, vt ex historia istius Iohannis apparet, qui a fratre, hac de caussa, in ipso templo occisus est. Paulo post, sceptrum etiam amisit Ianna Hyrcanus, vltimus ex tribu et domo Dauid: et secutæ sunt passim horrendæ clades et funestæ lanienæ, ciuiles et externæ, vsque dum gregem suum pusillum, tum temporis in oppido angustum redactum, Dux de Bethlehem ciuitate Iuda inuisit, et oriens ex alto Stella Iacob, de qua Bileam vaticinatus erat, Lux vera toti orbi salutaris, illuxit: quam duce stella, Magi inuenerunt, et sublato postea interstitio, Iudæi pariter atque Gentes micantem conspexerunt.
Circa hæc etiam tempora, in Rebuspub. passim magni cœpere motus. Græcorum Monarchia, crebris bellis, tam externis quam ciuilibus labefactarj, et imperium Romanis indies magis magisque acrescere cœpit, donec imperij fines Orbis in Vrbe forent: sic etiam hanc stellam, quæ nostra ætate prodijt, maximam Reipublicæ mutationem, aliumque imperiorum et regnorum statum sequen-