Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

lationes, aërisque intemperiem siccam, et morbos venenatos ac pestiferos, cœteraque his similia mala, quæ Martis feruens stella mortalibus inferre solet. Quia vero Martis dominantis locus, incidit in sextam domum, peculiariter videtur, noua et inusitata morborum genera, et per vniuersas regiones grassantes ægritudines, portendere.

Quantum vero ad ipsius stellæ positum attinet, consideratione dignum est: quod hæc, tempore huius Nouilunij, in ipsum fere verticem incidit, vnde in medio cœlj et decima domo constituta, peculiarem super imperia, regna, et principatus, horumque administratores, Reges, Duces et Principes, aliosque in sublimi Reipublicæ administratione positos, habet significationem. Cum illis autem præcipue consensum obtinet, quibus ♉︎ signum in quo stella est, vel Aries cum quo culminat, horoscopum mediumue cœlj, aut loca luminarium cum nascerentur, obtinebat.

Regiones vero in quibus huius stellæ effectus maxime sæuient, erunt eæ, quæ ad Boream versus polum arcticum remotæ sunt. Illis enim hæc stella per zenit capitis transit, cum in Meridiano supra polum existit, idque præcise in locis altitudinj polj 62 Graduum subiectis, vt sunt, medium totius Moscouiæ, Liuonia, Finlandia, Suecia, et meridionalis Noruegiæ pars. Verisimile tamen est, effectus, etiam ad circumiacentes regiones se extensuros. Nec immunes erunt hi populi, qui triangulo