Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

deprauata est, tota in abusum redacta, tota nulla experientia, vt par erat, sed futili authoritate (quæ, vt in alijs humanis cognitionibus: ita in Mathematicis, omnium minime locum habet) a suis cultoribus exercetur. Metheorologica vero, quæ cœli, in fœcunda aëris regione, varios fœtus considerat, non solum non satis exculta est: sed insuper etiam, ita hodie passim prostituitur, vt imperitum quoque vulgus non lateat, quam sint vani et futiles annuorum Prognosticorum Artifices. De harum vtriusque abusu et deprauatione, latius aliquando disseruimus, in libello quem inscripsimus CONTRA ASTROLOGOS PRO ASTROLOGIA. De posteriori vero, et Metheorologica, etsi nunc, perfecte omnia fundamenta, omnesque rationes non excutere: tamen exemplar alijs insequendum (amicorum sollicitationibus impulsus) præ oculis ponere constitui. Quali autem ordine, et quibus rationibus, hunc laborem absoluerim, nunc commemorabo, vt melius nostri instituti percipiatur ratio.

Manifestum est, aëris qualitatem, post Luminarium configurationes euidentes, sensibiliter alterari. Quapropter ad singula momenta, Nouiluniorum, Pleniluniorum, et intermediarum Quadraturarum, cœli syderumque positus, ordinaui: et non solum ad hæc: sed etiam ad medias Quadraturas (quæ octaua cœli parte dissident) idem tentare ausus fui: idque non solum, propria et multiplici experientia, edoctus: sed, Veterum authoritate vna id comprobante, feci. Testatur enim Plinius, naturalis Historiæ libro secundo, Veteres, considerasse quartam Lunam a Solis congressu, et iuxta illam iudicium tulisse. Ptolomæus etiam asserit, ante tres fere dies, et nonnunquam post tres exæquati itine-