ris Lunaris ad Solem, omnium tempestatum significationes existere solere. Quæ tempora, incidunt in configurationis Octogonicæ loca. Adde, quod veteres Astrologi, Lunæ configurationes et habitus, tunc præsertim considerandas esse statuerunt, quando Luna esset in Athacir, quo nomine, interualla ipsius a Sole octogonica significabant: vt nihil dicam de Crisium Indicatione in morbis animaduertenda, quæ etiam dimidias quadraturas beneficio motus Lunaris obseruat. Et quamuis, quidam Medici, alias rationes Crisium, quam ex Lunæ transitu statuant, ab inferiori videlicet ipsius Microcosmi Astronomia: tamen non dubium est, hanc, cum superiori consensum habere.
Tempora autem harum Solis et Lunæ octogonicarum configurationum, non ex vsitatis cœlestium motuum Tabulis, siue Alphonsinis, siue Copernianis, aut vllis alijs, mutuati sumus: sed per proprias, in vtriusque Luminaris cursu, aliquot præcedentibus annis, factas obseruationes, illa emendauimus: vt non dubitem, tempora Zysigiarum luminarium, a nobis assignata, propius ad veritatem cœlestis normæ, accessura, quam ea, quæ ex Tabulis vel Ephemeridibus quibusue petuntur. Quâm enim sensibiliter, hæc, a scopo aberrent, ostendunt Eclipsium (vt de cœteris taceam) obseruationes, suis calculis non exacte correspondentes. Quemadmodum nos CATALOGO OBSERVATIONVM COELESTIVM, per integrum decennium elapsum, factarum, et inposterum (si Deo ita placuerit) continuendarum, aliquando manifestabimus: et non solum in motu luminarium: sed etiam reliquarum errantium inerrantiumque stellarum, Martis præsertim et Mercurij, multum adhuc latere scrupuli, ostendemus.