Ad hæc autem tempora Nouiluniorum, Pleniluniorum, et Quadraturarum, integrarum, mediarumque, cœli et stellarum positum designauimus: non per duodenariam cœlestis Machinæ distributionem, vt communiter fieri solet: sed veluti octogenariam luminarium in Zodiaco configurationem perpendendam duximus: ita etiam singulis hisce Zysigijs, octogenariam totius cœli diuisionem attribuere, operepræcium visum fuit: idque ea ratione absoluimus, vt singuli cœli quadrantes, Meridiano et Horizonte intercepti, non trifariam, sed bifariam, secarentur. Rationes autem huius diuisionis octogonicæ, habemus amplissimas: inter quas, præterquam quod loca media inter Horizontem, et Meridianum, post horum circulorum limites, sint maximi roboris (dimidium enim angulum rectum in centro Vniuersi efficiunt) quotidianus insuper Oceani affluxus et refluxus, etiam non obscure testatur, locis, Meridiano Horizontique intermedijs, multum inesse efficaciæ. Cum enim Luna, motu primi mobilis, eo quotidie peruenerit, Oceanus statum suum obseruare solet. Quamuis non ignorem, alios, alias causas huius reciproci maris fluxus, constituere, idque ex inferiori natura et elementari Astronomia: eas tamen, cum superioribus, quibus omnia inferiora parent, consensum habere (vt supra quoque in Crisium mentione testatus sum) mihi dubium non est.
Modum vero huius diuisionis octogonicæ, non per Zodiacum, vt plerique Arabes, a suis polis: nec per Æquatorem a propriis polis, vt Albategnius: nec per eundem Æquatorem ab intersectionibus Horizontis et Meridiani, vt nostra ætate Regiomontanus factitauit, exequuti sumus: sed veluti totum cœlum hac in re