considerandum venit, sic etiam diuisionem toti cœlo æqualiter et conformiter competentem, instituimus, nulla habita ratione Zodiaci vel Æquatoris, tanquam imaginariorum, in cœli rotunditate, circulorum. Absoluimus autem hanc diuisionem, per duos circulos in sphæra maximos, mutuis Horizontis et Meridiani sectionibus, inuicem ad angulos rectos, coincidentes, et spacia cœli, eidem Horizonti Meridianoque intercepta, bifariam, in interualla æqualia diuidentes. Similem quoque in duodenaria cœli distributione obseruamus rationem, nisi quod hic, dicta spacia Horizonti Meridianoque interiecta, non bifariam, sed trifariam, æqualiter, per similes circulos intersectioni mutuæ Horizontis Meridianique coincidentes, diuisionem instituere oporteat. De toto autem hoc negotio firmas et sufficientes Demonstrationes attulimus, in tractatu, quem DE VARIIS ASTROLOGORVM IN COELESTIVM DOMORVM DIVISIONE, OPINIONIBVS, EARVMQVE INSVFFICIENTIA inscripsimus: vbi firmissimis rationibus demonstrauimus, cœli diuisionem, tam per zodiacum modo æquali, quam per Æquatorem, siue Albategnij siue Regiomontani via, quam vocauit Rationalem, Mathematicæ harmoniæ consonam, minime esse: aliamque, sufficientibus rationibus et multa experientia stabilitam, in harum locum restituimus, supputatis etiam Tabulis, quarum beneficio, executioni numeratoriæ, hoc negotium mandari possit.
Infra has octogonicarum zysigiarum cœli figuras, breuem et succinctam singularum figurarum, Astrologiam considerationem, subiunximus. Et primo, dominantes stellas, quæ videlicet, plurimas prærogatiuas in loco Luminarium, et angulo sequente, tum etiam