Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Horoscopo, obtinent, annotauimus: has, vno nomine, more Arabum, Almuten appellamus. Adiunximus etiam Dominum horæ inæqualis: eo quod veteres Astrologi, plurimum tribuebant dominis horarum, adeo, vt dierum denominationem ab illis mutuari non dubitarint. Sed dimensiones illarum horarum, non vulgari ratione (quæ diei artificialis duodecimam portionem vni horæ tribuit) exequuti sumus: hic enim modus, friuolis rationibus fundatur, parumque experientiæ consonat: sed subtiliori quadam via et peculiari Methodo, hanc diuisionem aggressi, singulas etiam horas, eiusdem diei, inuicem collatas, reddidimus inæquales. Atque hæc diuisio, et firmioribus rationibus, et maiori experientia fundatur, quam prior, et vulgaris horarum inæqualium distributio: vt in tractatu nostro, De horis zodiaci inæqualibus, quas Planetarias vocant, abunde demonstrauimus: adiunctis insuper Tabulis, ex quibus singularum horarum quantitas, per omnes totius anni dies, facile depromi, et negotium hoc numeris absolui possit. Post Planetas, figuræ ipsius et horæ Almuten existentes, ascripsi etiam, cum quibus fixis, ☾ , tempore eius Zysigiæ commoratur, et quorum Planetarum naturam illæ referant: vnaque adiunxi defluxus et applicationes ☾: a quo videlicet Planeta recedat, et cui proxime accedat, siue corpore, siue quauis configuratione alia. Demum, et mansiones Lunares, etsi a quibusdam repudiatas, tamen non negligendas duxi: eo quod omnes veteres Astrologi, mansiones Lunæ, quas 28, ex diebus suæ reuolutionis statuerunt, magni semper fecerunt. Sed initium harum mansionum, non a ♈︎ deduximus, vt communiter modernis Astrologis mos est: sed ab ipsa prima stella asterismi Arietis, a qua pri-