Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Æquinoctium demum Autumnale, Alphonsinis Tabulis sesquialtera hora vlterius: Prutenicis vero, dimidia circiter hora prius, constituendum iudicauimus. Horarum minutias, in his differentijs consulto prætermitto. Vtinam enim eo vsque cursus solaris certitudo nobis cognita esset, vt vel in horis, certi esse possemus: de minutijs certe non multum altercaremur. Quamuis vero, admodum fit difficile, imo pene impossibile, Solaris cursus normam adeo exquisite et scrupulose cognitam habere, vt inde minutum temporis, quo aliquod Zodiaci punctum ingreditur, sciri possit (Sol enim, etiam velocissimus, spacio vnius horæ, vix tria minuta absoluit, nullo instrumento, vel maximo, animaduertenda) tamen confido, tempora Solstitiorum et Æquinoctiorum a nobis annotata, propius motui Solis correspondere, quam ea, quæ communiter, ex Tabulis vel Ephemeridibus petuntur. Nec iudicium figurarum illarum, tam ex cardinum cœli et primi mobilis constitutione, quam ex proprijs Planetarum locis et configurationibus, instituimus: admoniti ex dubio illo Æquinoctiorum Solstitiorumque tempore. Interim tamen, non desunt aliqui, summo risu excipiendi, qui audent vsque ad scrupula prima, secunda, et tertia, et plus si velles, hæc momenta iactare: cum sæpe ad dimidium diem (si cœlum introspicere scirent) se aberrare cernerent. Imo vero, nonnulli, congressus superiorum Planetarum, Saturni quidem et Iouis, in horæ scrupulo præfinire, et ex constitutione cœli, quæ tunc est, de multis annis futuris, iudicium ferre non erubescunt: cum calculus Alphonsinus in postrema, Saturni et Iouis, magna coniunctione, per integrum mensem aberrauerit: Prutenicus, qui in horum