Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

motu est exactior, cœloque propior, vix diem, nedum horam vel scrupulum attigit, vt diligenti obseruatione anno 1563. didicimus. O audaces Astronomos. O exquisitos et subtiles calculatores, qui Astronomiam in Tugurijs et popinis, vel post fornacem, in libris et chartis, non in ipso cœlo (quod par erat) exercent. Plerique enim ipsa sidera (pudet dicere) ignorant. Sic itur ad astra.

Post cœli et siderum positus, temporibus octogonicarum Solis et Lunæ configurationum competentes, subiunximus Ascendentis, Nouilunij, Plenilunij, intermediarumque Quadraturarum, ad sequentia Planetarum loca, Aspectus, et Antiscias, nec non ad præcipua quædam fixa sidera, Directiones: vt diurnæ tempestatum alterationes, hinc præsciri possent. Directiones enim, quantum in Astrologia habeant ponderis, quamque sint totius artis nucleus, neminem in ea Mathematum parte versatum, ignorare arbitror. Quemadmodum vero in Genethliacis prædictionibus, Directionum mensura ita fieri solet, vt quantus sit motus Solis diurnus (qui fere semper Vnum gradum attingit) tantum spacium de Æquatore, vni anno tribuatur: ita nos, hic, non quidem per Solem, sed ex Lunæ motu diurno, arcum Æquatoris vni diei competentem, mutuati sumus: idque non iuxta æqualem et simplicem Lunæ cursum, sed verum, et singulis diebus diuersum ac inæqualem, vt etiam inæqualia, alijs atque alijs diebus oriantur Æquatoris interualla. In Directionibus enim, siue tempora ex motu Solis, siue Lunæ, aut etiam reliquorum Planetarum metiamur, eorum verus motus et inæqualis, non simplex ille, ab Artificibus tantum, vt verus innotesceret, excogitatus, obseruandus est. His præmissis, ad singulos mensium dies, Solis ortum et occasum, coorientesque et cooccidentes