Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

fixas, siue matutino, siue vespertino, ortu et occasu, annotauimus. Nec Planetarum et quarundam præcipuarum fixarum ortus et occasus Heliacos prætermisimus: cum videlicet radios Solares ingressuri, quasi emori, vel ab his liberati, mundo denuo nasci, conspiciuntur. Arcus autem apparitionum et occultationum stellarum, ex Ptolomæo mutuati sumus. Quamuis non ignorem, hos, non satis certos esse, nec in omnibus eiusdem etiam magnitudinis stellis locum habere, propter variam earum ab Ecliptica remotionem, et insiti luminis diuersam capacitatem: noluimus tamen a Veterum sententia hac in parte recedere, cum ipsimet nihil certi per obseruationes hic compertum habeamus. Spero autem ortus et occasus heliacos stellarum, a nobis assignatos, si non in ipsum diem, saltem, non diu ante vel post, incidere.

Lunæ quoque, ad singulos dies, ortus et occasus, præcipuasque fixas cum illa orientes et occidentes, non piguit annotare. Quæ res non caruit molesto laboris tædio. Luna enim, ob triplicem in ortu et occasu instabilitatem, ex motu videlicet proprio inæquali longitudinis, et inæquali quo ad latitudinem, diuersorumque eiusdem etiam quantitatis Zodiaci arcuum, diuersa ascensione et descensione, prognatam, tempora ortuum et occasuum reddit inæqualia, et inquisitione laboriosa. Nolui tamen hac in parte, ob laboris difficultatem, operam denegare. Consentaneum enim est, quod veluti ortus et occasus stellarum cum Sole et reliquis Planetis, plurimum in varianda aëris temperie, habent potestatis: sic etiam earundem cum Luna ascensus et descensus, non carere euidenti effectu. Luna enim Elementari mundo proxima, plurimum præ cæteris Pla-