Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

netis, in hæc inferiora iuris habet, et reliquorum omnium, ad nos, tanquam internuncia, decreta adferre solet. Reliquarum insuper errantium stellarum, cum inerrantibus exortus occasusque, et nonnullibi, cœli etiam mediationes adscripsimus. Nam et hæ, multum habent iuris in alteranda aëris constitutione. Nec (vt in Sole fit) ad certas dies, singulis annis recurrunt, vt neque in Luna, ob eius cursus instabilitatem, fieri necessarium est.

Demum etiam, mutuas Planetarum, tam inter semetipsos, quam ad præcipuas fixas, configurationes, suis diebus correspondentes, assignauimus. Nec eorundem mutuas Antiscias, quas habent duplices, prætermisimus. Nam Antisciarum non minor quam Aspectuum est efficatia. Hæ enim, cum sint loca, æqualiter a punctis Tropicis aut Æquinoctialibus, remota, eandem ab Æquatore obseruant declinationem, similesque arcus diurnos et nocturnos describunt. Eas autem Antiscias quæ respectu Æquinoctiorum distant, Ptolomæus, Imperantes et Obsequentes appellauit, quas nos tali charactere ⦶ insigniuimus: reliquas vero, a punctis Tropicis remotas, Intuentes dixit, easque hoc ⦵ signo notaui.

Hinc, Lunæ quoque, cum singulis quinque Planetis, Aspectus Oppositos, Quadratos, et Coniunctionem, vnaque Antiscias apposui. Et tandem ex prædictis omnibus simul collatis causis, auræ, constitutionem, singulis diebus competentem, probabili coniectura erutam, adscripsimus.

Postremo, post mensium et dierum descriptionem, adiunxi Eclipsis Lunæ calculum, quæ in fine huius anni contingit, ex Tabulis Prutenicis supputatum,