Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

vt studiosos huius Artis, ad diligentiorem, quam ex Ephemeridibus, Eclipsium inquisitionem inuitarem. Adscripsi etiam tempora huius Eclipsis, tam iuxta Alphonsinam quam Purbachianam rationem: et propriam quoque sententiam, de tempore huius deliquij, ex obseruationibus nostris in motu luminarium, subiunxi. Tandem etiam breue iudicium Astrologicum de effectibus ipsius Eclipsis, addidi, ex Ptolomæi doctrina desumptum.

Retuli autem hæc omnia, ad Longitudinem et Latitudinem DANIÆ Patriæ nostræ: quia, etsi omne solum forti patria est, vt piscibus æquor: tamen nos plurimum debemus illi loco, et Reipublicæ, vbi nati et educati sumus, et vnde alimur, nisi ingratitudinis vitium incurrere velimus. Præsupposui autem eleuationem Poli 56 præcise Graduum, eo quod Hafnia, Metropolis Regni, Latitudinem obtineat 55 partium et 40 minutorum, iuxta nostram obseruationem. Longitudinem vero constitui esse, 35 Graduum. Tot enim fere gradibus, noster meridianus (meo iudicio) remouetur ab occasu.

Volo autem candidum Lectorem admonitum, ne nimis exquisite, certis diebus, has Metheorologicas prædictiones intelligat: tum quod multa desiderentur in ipsis motibus et effectibus siderum inquirendis: tum etiam, propter materiei inferioris fluxibilitatem, et incertas Transplantationum vicissitudines: vnde siderum resoluti fructus, nonnunquam tardius, aliquando vero celerius maturescunt. Si vero, nonnunquam (vt facile in tam perplexo negotio fieri potest) hallucinati fuerimus, nolo, vt quis Arti, sed nobis, culpam imputet. Quam enim sit difficilis, quam obscura, quam nondum