penitus inuenta, hæc, de auræ Mutationibus, Astrologiæ pars, experiuntur illi, qui totam ætatem in hoc studio absumserunt, nedum nos, qui hasce laborum similium Primitias, nunc primum edimus. Cum insuper, inferiora et terrestria astra, quæ non minus quam superiora, aëris alterationem inducunt (sunt enim tanquam matres a superioribus impregnatæ) magnam, in alijs atque alijs terreni orbis partibus, diuersitatem, obtineant: cœlum vero vnicum et sibi simile: necessarium erit, vnum et eundem siderum positum, in diuersis terræ partibus, non vnum et idem operari. Cumque tota terra, respectu ipsius cœli, non habeat sensibilem magnitudinem, difficile est inferiorum Astrorum cum superioribus consensum vbique terrarum cognitum habere. Atque hinc non minima difficultas (a paucis tamen animaduersa) in prædictione Metheorologica oritur. Quapropter, non tam hunc laborem suscepimus, vt singulis diebus, auræ mutationes, nos, certo prædicere posse speraremus, quam, vt annotatis, cœli et siderum ad singulas dies, constitutionibus, obseruaremus, quomodo superiora astra hoc in loco cum inferioribus consentirent: qualesque effectus, hic vel ille siderum positus, in hac terræ parte produceret, disceremus: atque per hanc experientiam, in posterum, aliquid certius prædicere de auræ statu possemus. Hortor autem omnes Metheorologiæ deditos, vt simili studio et labore, singulis annis, siderum positus, suis diebus correspondentes, quemadmodum nos fecimus, denotent. Hac enim ratione, obseruatione per aliquot annos facta, discent, quid hi vel illi positus siderum, in sua regione, efficient: et tali modo, præstantissimam hanc Astrologiæ partem, quæ auræ mutationes considerat, recte excolere,
Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/78
Appearance