Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/80

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

beneficio, motus siderum, apparentijs exquisite respondentes, indagari possint: quod nullæ hactenus editæ (ne illæ quidem quas viri illustres Copernicus et Reinholdus posteritati in æternam sui memoriam sacrarunt) ad amussim præstant. In altera etiam parte Astronomiæ, quæ effectus siderum considerat, elaborabo: vt quantum in me est, a mendis et superstitionibus vindicata, suo vigori atque experientiæ restituatur. Spero autem, me, Nutu Dei, hos et alios labores Mathematicos aliquando absoluturum, et gratæ Posteritati consecraturum: Si mihi tranquillæ concedant tempora vitæ, Sidera, cultori non inimica suo. Si non de sera bene posteritate mereri Obstiterit cœptis (vt solet) Aula meis. Si non barbaries arctoi frigida Cœlj Reddiderit clausas sidera ad alta vias.

Valete. Ex Musæo nostro Herrizuadensi Anno 1572 Mense Decembri.

Exemplar Diarij, quod hoc loco subijciendum erat, propter multiplex et operosum schematum exprimendorum artificium, desideratur.