Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LUDUS
PERSŌNAE.

Orbilius magister lūdī est. Discipulī.

Quīntus  } impudentēs
Sextus  } puerī sunt.
Mānius semper dextram tollit, sed nihil dicit.

Mārcus semper interrogat. Gāius māximus puer est. Servius sērō venit. Aliī discipulī.


SCAENA. IN LŪDŌ ORBILIĪ.


Orbilius discipulōs manet; dextrā ferulam tenet, librum sinistrā. Intrant discipulī.

DIS. Salvē, magister!
ORB. Salvēte, puerī! Omnēsne adestis? Quis abest?
[Mānius dextram tollit.]
QUI. Nōs omnēs adsumus. Titus autem abest.
ORB. Cūr Titus abest? Nōnne herī aderat?
SEX. Ita vērō, sed vesperī ad cēnam apud Quīntum erat. Multa edēbat, multa bibēbat; itaque hodiē aeger est.
ORB. Ēn puerum stultum! Meritō aegrōtat.
MAR. Cūr meritō aegrōtat? [Mānius dextram tollit.]
ORB. Silē, Mārce!
QUI. Tūne, O magister, apud amīcum herī cēnābās?
[Mānius dextram tollit.]
ORB. Minimē; sōlus cēnābam.

</poem>