Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
SEX. Semperne sōlus cēnās? [Mānius dextram tollit.]
ORB. Ita.
QUI. O miserum magistrum!
SEX. Nōnne unquam nimis edis?
[Mānius dextram tollit.]
ORB. Nunquam nimis edō.
QUI. O miserum magistrum!
MAR. Cūr nunquam nimis edis? [Mānius dextram tollit.]
ORB. Silē, Mārce!
SEX. Servius etiam abest, O magister.
GAI. Servius quoque, ut crēdō, apud Quīntum cēnābat.
QUI. Ecce! Videō Servium. Quam sērō venit!
DIS. Cottīdiē Servius sērō venit.
MAR. Cūr semper sērō venit? [Mānius dextram tollit.]
GAI. Quia, cum gallus cantat, nōn surgit.
SEX. Semperne tū, cum gallus cantat, surgis, O magister?
[Servius lentē intrat.]
ORB. Ita.
MAR. Cūr, cum gallus—— [Mānius dextram tollit.]
ORB. Silē, Mārce! Salvē, Servī!
SER. Salvē, magister!
ORB. Cūr tam sērō venīs? [Mānius dextram tollit.]
SER. Quia neque loculōs meōs neque tabellās reperīre poteram.
ORB. Molestus puer es. Hodiē tē pūniam. Venī ad mē.
DIS. Castīgābit eum magister.
ORB. Gāī, tolle eum in umerōs tuōs. [Gāius hoc facit.] Sexte et Quīnte, pedēs eius retinēte. [Sextus et Quīntus hoc faciunt.] Ferulā eum feriam.
[Orbilius Servium ferit. Discipulī surgunt, rīdent, clāmant.]
SER. O! O! Eheu! O mē stultum! Impiger posthāc erō, neque unquam tibi molestus.

</poem>