Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


nōn ambulāre possunt, sed equī eōs vehunt.’

SEX. Quot equī eōs vehunt, O magister?

[Mānius dextram tollit.]

ORB. [Celeriter recitat.] ‘Cum ad portam Latīnam veniunt——’

DIS. Lentius recitā, sōdēs, O magister; tot vocābula scrībere nōn possumus.

ORB. Sī silēbitis, lentius recitābō. Accūrātē scrībite, puerī. [Recitat lentius.] ‘Cum ad portam Latīnam veniunt, ab equīs dēscendunt, quia viae intrā mūrum inīquae sunt et angustae.’

MAR. Cūr inīquae et angustae sunt?

[Mānius dextram tollit.]

ORB. Venī ad mē post lūdum et tibi dīcam. [Mārcus lacrimat. Orbilius recitat.] ‘Sex hōrās aedificia spectant. Deinde amīcum vīsunt et apud illum prandent.’

GAI. Nōnne apud Quīntum prandent?

[Mānius dextram tollit.]

ORB. Minimē, nōn noster Titus est.

QUI. Quod amīcō Titī nōmen est?

[Mānius dextram tollit.]

ORB. Nesciō; nēmō scit. [Recitat.] ‘Tandem equōs petunt et domum redeunt.’

SEX. Quōrum equōs, magister?

[Mānius dextram tollit.]

ORB. Suōs equōs, stulte! Nōnne eōs extrā portam Latīnam relīquērunt? [Mānius dextram tollit.] Satis est. Nunc Mānī, surge! [Mānius surgit.] Et recitā tuum pēnsum. Cēterī, audīte! [Mānius recitāre temptat; nihil tamen dīcere potest; tandem cōnsīdit et lacrimat. Cēterī rīdent et clāmant:]

DIS. Ego possum.