Haec pagina nondum emendata est
TIT. Quia vōs vāpulāvistis, lacrimātis. Iterum autem lacrimābitis, nisi bonum cōnsilium mihi inveniētis; nam ego vāpulāre hodiē nōlō.
PUB. Cōnsilium habeō.
TIT. et LUC. Dīc nōbīs.
PUB. Manēte; cōgitō.
TIT. Festīnā, Publī; O mē miserum, vāpulābō.
LUC. Fortasse malum Publius habet cōnsilium; tum vāpulābis, Tite.
TIT. Nisi statim cōnsilium nārrābis, iterum idem accipiēs.
[Loculōs sūmit.]
PUB. Cōgitāvī. Audīte cōnsilium. Vesperī apud Quīntum cēnābās.
TIT. Illud iam scīmus.
PUB. Bene, ibi nimis ēdistī.
TIT. Quid dīcere vīs? Semper nimis edō; tū quoque et Lūcius.
PUB. Sānē, at tū hodiē aegrōtās, quia nimis vesperī ēdistī.
TIT. At nōn aegrōtō, mī frāter!
LUC. O stulte, nōnne intellegis? Hodiē aegrum simulābis.
TIT. Intellegō. Euge, Publī! bonum cōnsilium invenistī! Tū, Lūcī, ī ad mātrem; illī dē morbō meō aliquid nārrā! [Exit Lūcius.] Publī, in aquam hunc pannum merge! Festīnā! nam mātrem audiō; pannō meōs oculōs preme! Heu! heu! quantum doleō!
[Octāvia intrat cum Lūciō.]
OCT. Hercle! Quam aeger es! Quid habēs, mī fīlī?
TIT. Multum doleō. Nunc calidus sum, nunc frīgidus.
OCT. O cāre fīlī, medicum arcessam. Quis medicum venīre iubēbit?
LUC. Ego medicum arcessam, mea māter.