Haec pagina nondum emendata est
CET. Rēctē dīcis; nōn iam noster erit dux.
ALE. [ventrem tangit.] Ēsuriō; dā mihi cibum, Euryloche!
OMNĒS. Ēsurīmus; dā nōbīs cibum, Euryloche!
EUR. Nōnne magnanimus Ulixēs in mediās silvās iit, quia cibum nōbīs petere volēbat.
CRE. Num hoc crēdis? Nōs quidem hoc nōn crēdimus.
OMNĒS. Nōn crēdimus. Immō vērō nōs dēseruit.
AEG. Sī ferās arcū occīdet, ipse eās edet.
OMNĒS. Ipse carnem edet avium et bēstiārum.
PHI. Nihil nōbīs referet. Hoc prō certō habeō.
OMNĒS. Nihil nōbīs referet. Hoc prō certō habēmus.
EUR. O stultī; fidēlis est noster dux; crēdite illī!
MEN. [quī circum sē iamdūdum spectat.] Hominem quī advenit, videō.
CET. Hostisne an amīcus venit?
MEN. Nesciō; adhūc procul abest.
[Aliī nautae nunc stant.]
ALE. Ecce, dē summō colle dēscendit.
CET. Quō habitū est? Quae vestīmenta, quae arma portat?
CRE. Arcum sagittāsque fert; rēctā ad nōs venit.
OMNĒS. Ulixēs est.
AEG. Quid umerīs portat?
PHI. Carnem nōbīs affert.
OMNĒS. O māgnanimum Ulixem! O optimum ducem!
ULIXIS VOX. Cervum sagittā occīdī. Cibum vōbīs afferō. Carnem edēmus omnēs.
OMNĒS. Iō, Iō! O magnanimum Ulixem! O optimum ducem!
EUR. Ligna petite, nautae! Properāte vōs!
[Dum Ulixēs appropinquat, nautae ligna per lītus petunt et in mediō cumulant.]