Haec pagina nondum emendata est
MEN. Rēmum frāctum invēnī, quī in lītore iacēbat.
ALE. Siccōs rāmōs afferō, quī dē arbore cecidērunt.
CRE.
AEG. } Grave est id quod portāmus; gubernāculum ferimus nāvis nostrae, quod mare in lītus iēcit.
PHI. Rostrum nāvis repperī; ecce, Minervae imāginem undae perdidērunt; eam vix possum āgnōscere.
[Ulixēs appāret et cervum humī dēpōnit.]
EUR. Salvē, Ulixēs! Nautae, ignem accendite!
CET. Nōn possumus ignem accendere. O callidissime omnium hominum [Ulixī hoc dīcunt], hoc prō nōbīs fac, quia ēsūrīmus et quam prīmum cēnāre volumus.
EUR. [Dum Ulixēs ligna confricat et ignem accendit.] Nunc callidus et magnanimus est is quī nūper pessimus ducum erat et īnfidissimus.
[Ulixēs in saxō cōnsīdit; nautae in summō igne cervum tōtum pōnunt. Tum circum Ulixem et ignem sē dispōnunt.]
ULI. Per silvam errābam, cum hunc cervum haud procul vīdī—
MEN. Dulcis est fūmus.
ULI. Mē post arborem cēlāvī—
ALE. [sonitum labrīs facit.] Dulcem carnem iam gustō.
ULI. Ventus adversus flābat; nōn igitur mē olfacere cervus poterat.
CRE. Carnem equidem olfaciō dulcissimam.
ULI. Sagittam arcumque parō.
AEG. Nōs quidem convīvium parāmus.
ULI. Sagittā prīmā cervī frontem trānsfīxī. Nōnne māgna et pulchra sunt cornua, O Euryloche?
PHI. Māgna et pulchra erit cēna.