Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
RHO. At vōcēs audiō.
EUR. Sānē, fēminās quae rīdent audīs.
NAU. Nōnne suēs audītis, comitēs, quī edunt?
PRO. Silēte, fēmina nunc cantat.
ULI. Circē, maga, pessima fēminārum, cantat quia nostrōs comitēs perdidit.
RHO. Quōmodo nōs etiam illa nōn perdet?
ULI. Priōrēs oppūgnābimus.
NAU. At sī baculum istud agitābit, nōnne mortuī nōs omnēs cadēmus?
ULI. Sī mihi pārēbitis et omnia quae nunc vōbīs imperābō faciētis, istam vincēmus.
EUR. Tibi pārēbimus. O dux noster, vir callide! Quid imperās?
NAUTAE. Tibi pārēbimus nōs omnēs.
ULI. Apud hanc fēminam nōlīte edere, nōlīte bibere.
OMNĒS. Nihil hīc edēmus, nihil bibēmus.
ULI. Etiam sī ego cibum et pōculum accipiam, vōs nōlīte idem facere.
RHO. Cūr hoc tibi licet quod nōs facere vetās?
ULI. Hunc quem teneō flōrem Mercurius mihi dedit.
PRO. Quōmodo tē dēfendere hīc flōs potest?
ULI. Dum flōrem hunc olfaciō, Circē mē laedere nōn poterit.
EUR. Silēte omnēs; aliquem enim audiō quī iānuam aperit.
ULI. Mementōte id quod imperāvī et pārēte!
[Intrat Circē cum ancillīs quattuor.]
CIR. Salvē, O Ulixēs.
ANC. I. Salvē, O Euryloche.
ANC. II. Salvē, O Naupactōe.
ANC. III. Salvē, O Proxene.
ANC. IV. Salvē, O Rhodī.