Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


ANC. IV. Accipe, O Rhodī; ancilla rēgīnae tibi vīnum offert.



[Virī ā fēminīs pōcula accipiunt. Rhodius sē post columnam cēlat.]



ULI. Oculōs mihi advertite. [Intereā Eurylochus et Naupactōus et Proxenus vīnum humī effundunt, sed Rhodius bibit.] Vīnum bibō, grātus quia nōs advenās tam benignē excēpistī, O rēgīna. [Flōrem olfacit, dum vīnum bibit. Omnēs Ulixem diū spectant.]

ULI. Quid spectātis? Bonum est vīnum quod hospitibus dās, O rēgīna; dī tibi praemium meritum dabunt.

CIR. [baculum agitat.] Vulpēs es! Hoc imperō.

ULI. Quid facis? Quid dīcis? [Rīdet.] Eia! Nunc intellegō; tam callidus sum quam vulpēs.

ANC. I. Placetne tibi vīnum, Euryloche? Nōnne aliquid sentīs?

EUR. Dulce est hoc vīnum.

ANC. II. Et tū, Naupactōe, quid dīcis?

NAU. Nunquam anteā tam dulce vīnum bibī.

ANC. III. Nōnne optimum est vīnum, O Proxene?

PRO. Nectar est, dīs idōneum, [sibi dīcit] sed nōn hominibus.

ANC. IV. Tibine grātum est vīnum, O Rhodī?

[Rhodius suis sonitum facit et suī similis ex ātriō currit. Ulixēs nihil videt.]

NAU. Vīdistīne suem quī ex ātriō currēbat?

PRO. Ubi est Rhodius? Multum timeō.

EUR. Ulixī crēdite.

ULI. At aliquid mihi in mentem revenit, O rēgīna. Aliīne hīc adsunt apud tē hospitēs?

CIR. Multās bēstiās apud mē habeō, sed hominēs nullōs.