Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


ULI. Ante hōs duōs diēs comitēs meī, nautae, ad tuam domum vēnērunt, quia ēsuriēbant.

CIR. Hoc meminī. Illīs cibum dedī; hominēs brevī hinc discessērunt.

ANCILLAE. [rīdent.] Suēs tamen apud nōs manent.

NAUTAE. Quid dīcere vultis? Nōn suēs erant comitēs quōs perdidimus, sed virī.

[Circē manibus plaudit. Intrat coquus quī carnēs in paterā fert.]

COQ. Adsum, O rēgīna.

CIR. Quid affers?

COQ. [vōce sonōrā.] Ambrosiam hospitibus dulcem fēlīcibus offers.

CIR. Bibistis, O hospitēs! Nunc edite!

ULI. [nautīs.] Cavēte carnēs.

CIR. [baculum suprā carnēs agitat.] Tibi, O Iuppiter, carnēs cōnsecrō. [Deinde Ulixī offert. Omnēs carnem manibus accipiunt.]

ULI. [subitō clāmat.] Ubi est Rhodius? [Dum omnēs circumspectant, nautae carnēs rēiciunt.]

ANC. IV. Ex ātriō fūgit—[parvā vōce]—sūs. [Rīdent ancillae.]

ULI. Carnem edō et tibi, O rēgīna, grātiās agō.

[Omnēs diū spectant.]

CIR. [baculum agitat.] Tandem vulpēs es! Hoc imperō ego cui nōmen est Circē.

ULI. [māgnō rīsū.] Tē nōvī, fēmina dīs hominibusque īnfesta, improba maga. Nihil potes. [Gladium stringit.] Tē et tuās ancillās occīdam, quia tot hominēs iam perdidistis.

CIR. Ignōsce mihi, O optime rēx! Nōn iterum hominēs laedam, sī mihi ignōscēs.

ULI. Sī tē occīdam, hoc prō certō habēbō.