Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
POLYPHEMUS
Persōnae.

Ulixēs.
Nautae XII.
Polyphēmus.

Aliī Cyclōpēs.
Ariēs et ovēs.

SCAENA PRĪMA. IN ANTRŌ POLYPHĒMĪ.

A dextrā ovīlia; ā sinistrā calathī cāseō plēnī et crātērae lacte plēnae; in mediō antrō strāmentum ubi Polyphēmus sedēre et noctū dormīre solet; ā tergō saxum post quod nautae sē cēlant.

Ulixēs et nautae in antrum Polyphēmī adveniunt.

ULI. Ecce! in cavernā ingentī sumus. Sine dubiō Cyclōpis domus est quem nūper vīdimus.
NAUTA I. Sine dubiō eius caverna est. Tantum mōnstrum ego nunquam vīdī.
N. II. Nōn minor monte ille est.
N. III. Hominī adeō dissimilis vidētur.
N. IV. Ūnum modo oculum in mediā fronte habet.
N. V. Ovēs et caprōs in agrīs pāscebat.
OMNĒS. Sine dubiō in hōc antrō habitat.
ULI. Ita; nam hūc spectāte, virī; nōnne vidētis calathōs illōs cāseō plēnōs? et ovīlia in quibus agnī sunt et haedī? et haud procul crātērās cōnspiciō et lancēs lacte plēnās.
N. VI. Scīlicet avidior marī ipsō est, sī haec omnia edere potest!

</poem>