Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
N. XI et XII. Hei mihi! Quālis! Quid nōs agere poterimus?
ULI. Nōlīte timēre, amīcī. Ego prō omnibus respondēbō, et fortasse benignē nōs trāctābit. Graecī sumus, quī Trōiā domum mare trānsīmus. Sed Iuppiter nōbīs īrātus ventōs et undās nōs ā viā prohibēre sinit. Itaque ad tuam īnsulam invītī vēnimus. Sed benignus es, O hospes, nam supplicēs tuī sumus. Sī tū auxilium nōbīs dederis, dī tē remūnerābunt.
POL. Infante stultior es, aut procul ab hāc terrā habitās, sī mē tālem esse putās. Deōs enim nōs Cyclōpēs neque venerāmur neque timēmus. Grātissimam autem cēnam mihi praestābitis, tū et nautae tuī. Duōs enim māne et duōs vesperī edam dōnec omnēs mortuī eritis.
[duōs captōs occīdit et comedit.]


SCAENA SECUNDA. IN EŌDEM LOCŌ.


Ulixēs cōnsilium init.

Postrīdiē māne Ulixēs et octō nautae in antrō sedent et inter sē loquuntur.

Polyphēmus quī duōs nautās hodiē comēdit, exiit.

NAUTAE OMNĒS: Vae nōbīs miserīs! ad patriam nostram nunquam redībimus.
N. V. Crūdēlior Cyclōps est quam fera; duōs nostrum herī, duōs hodiē comēdit, et mox omnēs ad ūnum dēvorābit.

</poem>