Haec pagina nondum emendata est
ULI. Nīl dēspērandum est, virī; dī nōs etiam nunc iuvāre possunt, et ego ipse cōnsilium inīre incipiō.
N. VI. Tua cōnsilia nōbīs nōn placent; nam propter tē amīcī nostrī quattuor miserrimē periērunt.
OMNĒS. Vīsne Cyclōpem, dum noctū dormit, occīdere, O domine?
ULI. Id facere volō: sed etiam sī eum interficiam, nōs ex antrō per clausam iānuam effugere nōn poterimus.
OMNĒS. Quam prūdēns dominus noster est! Sed quid nōs facere iam possumus?
ULI. Audīte mē. Baculum longum quod Cyclōps humī relīquit cōnspiciō: hercle! longius mālō nāvis est. Id acuēmus, et in ignī adūrēmus. Vesperī, cum Polyphēmus redierit, vīnum eī dabō; nam—ut meministis—optimum vīnum mēcum hūc attulī. Cum ille somnō vīnōque sepultus erit, oculum eius baculō ardentī exstinguēmus. Quō factō, impotēns ille et imbēcillus fiet.
OMNĒS. Sapientissimum cōnsilium est. Omnēs tē adiuvābimus.
ULI. Crās, ubi iānua aperta erit, cum ovibus nōs quoque exībimus. Sīc ad lītus et nāvēs tandem effugere poterimus.
OMNĒS. Omnium prūdentissimus dominus noster est.