Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est




N. IX. Nōs, dum exīmus, rapere cupit.

OMNĒS. Quandō fugere tentābimus, O domine?

ULI. Prīmā lūce, cum ovēs ad agrōs exībunt, nōs quoque cum eīs exībimus.




SCAENA QUARTA. IN EŌDEM LOCŌ.




In cavernā omnēs sedent.



ULI. Festīnāte virī! Sōl mox surget; deinde nōs fugam capere poterimus.

N. XI. Sed quōmodo effugiēmus, domine? Nōn intellegō.

N. XII. Cyclōps enim nōs, dum exīmus, capiet.

ULI. Singulī hominēs ā ternīs arietibus ferentur. Trēs enim arietēs colligābō, quōrum medius hominem ūnum portābit. Sīc omnēs ad lītus incolumēs perveniēmus. Agite arietēs ad mē.

N. VII. Ēn callidum cōnsilium!

[Ulixēs arietēs ternōs colligat; singulī hominēs sub ternīs arietibus ligantur.]

N. VIII. Quōmodo tē ipsum servābis?

ULI. Vidēsne ducem hunc tōtīus gregis? Multō grandior et rōbustior est quam cēterī. Eius sub ventre vellus tenēbō, et ipse postrēmus exībō.

N. IX. Ecce, sōl surgit! et ovēs exīre incipiunt.

OMNĒS. Brevī tempore ad lītus perveniēmus. [vōce parvā.] Valē Polyphēme!

[Omnēs ē cavernā efferuntur. Ulixēs postrēmus sequitur: Polyphēmus arietem dētinet.]