Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
REDITUS ULIXIS
Persōnae.

Ulixēs, quī Trōiā captā domum redit.
Tēlemachus: fīlius Ulixis.
Eumaeus: pāstor.
Minerva: dea.

Scaena I.

Argus: canis Ulixis.

Scaena II.

Pēnelopē: uxor Ulixis.
Antinous: procus.
Amphinomus: procus.
Aliī procī.


SCAENA PRĪMA. IN LITORE ITHACAE.


Ā sinistrā stat casa Eumaeī; prope casam iacet Argus, macer, infirmus, pūtidus. Ā dextrā Ulixēs humī dormit.

ULI. [sē ex somnō excitat.] Eheu! Miserrimus hominum sum. Tot perīcula enim passus et tot per terrās et maria vagātus, ignōtam tandem in terram ā Phaeācibus allātus sum et hīc relictus. [Intrat Minerva speciem vestēsque iuvenis gerēns.] Ecce autem! Iuvenis adest; ille fortasse mē adiuvābit. Salvē, O amīce! Quae terra est haec, quō advēnī? Aliēnus enim sum, neque lītus cōgnōscō.
MIN. Amoena est terra omnibusque arboribus et frūctibus praedita; Ithacae illī est nōmen.

</poem>