Haec pagina nondum emendata est
ULI. Quid audiō? Ithaca enim omnium terrārum mihi est cārissima. Cuius etiam est ista casa? Nōnne Eumaeī? Quam fēlix sum! Quam benignī mihi dī immortālēs sunt! Vīvitne Eumaeus? Et Lāertēs pater meus? Nārrā mihi dē uxōre. Resistītne adhūc Pēnelopē procīs meumque reditum exspectat?
[Minerva suam fōrmam sūmit propriam.]
MIN. Ecce, O patiēns Ulixēs! Dea sum et tē adiuvābō. Senem squālidum pannōsumque tē faciam. [In senem squālidum pannōsumque Ulixem mūtat.] Haec est casa Eumaeī, quī semper fidēlis tē et Pēnelopam et Tēlemachum amat. Ille tē cūrābit, dum ego Spartam abeō ad Tēlemachum redūcendum. Ille enim tē petendī causā ante duōs annōs ab Ithacā discessit. Quī cum redierit, tū tē revēlābis: deinde, illō adiuvante, procōs interficies. Valē.
ULI. O benigna Minerva! nam tē āgnōscō, multās tibi grātiās agō. [Exit Minerva. Eumaeus ex casā ēgreditur.] Salvē, O pāstor! Miserēre meī, precor; longum enim iter perfēcī et multa et dūra passus iamdūdum ēsuriō.
EUM. Ego etiam senex sum et tuī misereor; parum tamen cibī habeō, parum opum ex eō diē quō Ulixēs Trōiam discessit; sed id quod mihi est dabō. Venī mēcum in casam.
ULI. Dī tē servābunt; miser enim ipse miserōs adiuvās.
[Ad casam appropinquant; Ulixēs canem cōnspicit.]
Cuius est hīc canis?
EUM. Argus vocātur, fidēlis Ulixis canis; prīdem sagācissimus tōtā Ithacā erat et omnium canum validissimus quī ferās sequuntur. At absentem