Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
dominum dēsīderat, neque longum vītae spatium, ut crēdō, eī manet.
[Eumaeus casam intrat.]
ULI. Arge, Arge, nōnne tuum dominum āgnōscis?
[Canis caput ērigit et dominum āgnōscit.]
ARG. O cāre domine, quot post annōs rediistī! Eheu! Sērō venīs. Semper tē amāvī, semper exspectāvī. Nunc tandem tē redeunte gaudeō fēlixque iam ē vītā excēdō. Valē!
ULI. Valē, fidēlis canis, valē!
[Argus moritur. Eumaeus ex casā prōdit.]
EUM. Cūr morāris?
ULI. Canis mortuus est.
EUM. Nōn rūrsus ergō dominum suum vidēbit.
ULI. Nōnne tū servus istīus Ulixis erās?
EUM. Ita eram, sed nunquam iterum eum oculīs vidēbō. Lāertēs, pater eius, aetāte gravis mox dē vītā discēdet. Tēlemachus procul abest neque unquam fortasse domum redībit. Pēnelopē in diēs miserior lacrimās semper fundit; nōn tamen virum dēspērat. Procī autem improbī illam precantur: ‘Ulixis oblīvīscere et alterum virum ē nōbīs ēlige.’ Illa tamen recūsat neque cuiquam ex eīs nūbere vult, quī opēs dominī nostrī edendō bibendōque vastant; neque istōs pudet dīcere—O audāciam impudentem!—‘Sī Tēlemachus redībit, eum occīdēmus.’
ULI. Et māter Ulixis vīvitne adhūc?
EUM. Mē miserum! Nōlī dē eā loquī: mortua enim est.
ULI. [lacrimās dissimulat.] At quid tū putās? Redībitne Ulixēs annōn?
EUM. Nunquam: certē mortuus est.
ULI. Nōn vēra dīcis; ipse enim eum vīdī, dum in īnsulā