Haec pagina nondum emendata est
Crētā errō. Vīvus mox domum redībit. Quid audiō? Aliquis appropinquat—amīcus, ut vidētur, nōn enim ululant canēs.
[Intrat Tēlemachus.]
EUM. Salvē, O Tēlemache! quam fēlix sum! Saepe enim mēcum dīxī: ‘Tēlemachum reductum nunquam vidēbō.’
TEL. Et tū, salvē, O fidēlis Eumaee! Quid novī dē Ulixe mihi dīcēs? Equidem enim nihil dē eō audīvī.
EUM. Heu! Heu! Neque ego. Hīc senex tamen, ut dīcit, eum in īnsulā Crētā vīdit; nōlī autem eī crēdere; nōn enim crēdibilem fābulam nārrat. Ego autem māgnō cum gaudiō ad ātrium curram tuum reditum nūntiandī causā. Tū hīc manē et cum sene cibō vīnōque vīrēs renovā!
[Eumaeus exit. Appāret Minerva, quam sōlus Ulixēs videt et audit.]
TEL. [mortuum Argum cōnspicit.] Mortuus iacet Argus, quī dominum suum iterum videndī causā tot annōs vīxit. Frūstrā ad summam senectūtem dūrāvistī.
MIN. Nunc, O Ulixēs, tempus est! Tē fīliō revēlā. Cōnsilium capiendum est procōs interficiendī. Tē igitur ex sene rūrsus in iuvenem mūtābō. Fortis es! Valē!
[Minerva Ulixem in iuvenem mūtat et exit.]
TEL. [sē vertit.] Eia tū, quis es, quī modo senex, modo iuvenis fīs? Certē Prōteus vel alius deum immortālium.
ULI. Nōn deus sum, mī fīlī! Nōnne patrem āgnōvistī?
TEL. Nōn crēdō; mortuus enim est pater meus neque iterum eum vidēbō.