Haec pagina nondum emendata est
ULI. Nequāquam mortuus, sed vīvus domum rediī. Scīlicet Minerva ipsa mē mūtāvit.
TEL. O pater cārissime! [sē amplectuntur.] Quam grātus mihi redīs, quam procīs odiōsus! At unde venīs? quōmodo hūc vēnistī? cūr ita morātus es? Nārrā mihi, tē precor.
ULI. Mox tibi et omnibus perīcula mea nārrābō. Nunc autem tempus est dēlīberāre; ego et tū sōlī procōs interficiēmus.
TEL. At enim innumerī sunt; quid nōs tam paucī possumus?
ULI. Venī mēcum ad ātrium. Crēde dīs; Minerva et Iuppiter nōbīs succurrent.
[Ulixēs iterum in senem mendīcum mūtātur et umerō Tēlemachī innīxus exit.]
SCAENA SECUNDA. IN ĀTRIŌ ULIXIS.
Ā tergō sedet Pēnelopē, quae tēlam lentē texit. Ab utrāque manū accumbunt procī; aliī edunt, aliī bibunt. Prope Pēnelopam in mūrō pendet arcus Ulixis. Altera iānua ā sinistrā, altera ā tergō. Intrat ā sinistrā Eumaeus.
EUM. Audīte, O rēgīna et prīncipēs, Tēlemachus enim ad Ithacam rediit et mox ad ātrium adveniet.
PEN. Ecquid novī dē Ulixe refert?
EUM. Eheu! Nōn illum vīdit; nihil dē illō audīvit. Sed nōlī tamen lacrimāre, cāra domina; gaudēre enim nunc potius decet, quod fīlius tuus salvus rediit.
PEN. Haud tamen lacrimās retinēre possum, quia nunc