Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


post reditum Tēlemachī necesse est mihi ūnī ex procīs nūbere.

EUM. Crēde autem dīs, O rēgīna! Etiam nunc fortasse Ulixēs redībit. [Exit Eumaeus ā sinistrā.]

ANT. Quam molestus nōbīs est iste Tēlemachus!

PRO. Scīlicet ex ātriō nōs fugābit.

ANT. Quid cēnsētis, amīcī meī? Nōnne occīdendus est?

PRO. Vērum dīcis, O Antinoe; eum occīdēmus.

AMPH. Nōlīte, O amīcī, sanguinem effundere. Hoc enim facere semper nefās est et nōs poenās dabimus.

PEN. Quam generōsus es, O Amphinome! Tū enim sōlus mē adiuvās.

PRO. Cōnsilium ineundum est nōbīs; interficiendus est Tēlemachus.

PEN. O crūdēlēs, O ingrātī vōs quibus Ulixēs bene faciēbat! Nōnne estis memorēs? Tuum enim patrem, O Antinoe, ā populō ē rēgnō expulsum Ulixēs nōn sōlum prōtēxit sed etiam restituit. Nunc autem nōn satis est tibi illīus ātrium spoliāre et uxōrem contumēliā afficere, sed cupis etiam—prō pudōrem!—fīlium ipsum occīdere.

[Intrat ā sinistrā Tēlemachus.]

TEL. Salvē, O māter mea!

PEN. Salvē, O cāre fīlī! [sē amplectuntur.] Nārrā mihi dē errōribus tuīs. Quid novī audīvistī?

TEL. Eheu! Quamquam multōs hominēs dē patre rogāvī, nēmō tamen eum aut vīvum aut mortuum vīderat. Menelāus autem semper iterābat: ‘Nōlī metuere; Ulixēs enim redībit et procōs occīdet.’

PEN. Quam fēlix erō, sī hoc fīet. Nunc enim, ut prōmīsī, necesse est mihi odiōsō cuidam nūbere.

[Intrat Ulixēs speciem senis mendīcī gerēns, cum Eumaeō.]

TEL. Venī, O senex, accipe pānem!