Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/61

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


ULI. Māximās tibi grātiās agō, O benigne.

AMPH. Quis est iste? Semper mendīcīs bene facere fās est. Venī, O mendīce, pānem accipe!

ULI. Dī tē servābunt, O prīnceps, quisquis es.

ANT. [Eumaeō.] Expelle hunc impudentem! [Ulixī.] Heus tū, quārē aliēnum ātrium invocātus intrās? nisi exībis, sordidissime homō, tē feriam.

ULI. O optime, miserēre meī. Ipse enim ōlim tam dīves eram quam tū, et miserīs hominibus semper benignus.

ANT. Vāpulābis, impudentissime! Apage!

ULI. Superbus es. Cavē autem; mors enim nunquam procul abest.

ANT. Accipe plāgās. [Scabellō Ulixem ferit.]

AMPH. Miserēre senis, O Antinoe; fortasse enim deus est dissimulātus et nōs pūniet.

PEN. O crūdēlem hominem! Quandō Ulixēs redībit!

TEL. Ī in malam rem, Antinoe; tū mox mortuus humī iacēbis.

ANT. Nunc tempus est edere et bibere; hāc nocte enim, quia Tēlemachus iam rediit, Pēnelopē virum ē nōbīs ēliget. Quis nostrum, O cāra rēgīna, grātissimus tibi esse vidētur?

PEN. Amātōris est dōna offerre, nōn spoliāre.

PRO. Ecce! Dōna tibi offerimus. Quis optimum dat?

[Dōna suum quisque ante Pēnelopam offerunt.]

PEN. Omnia pariter splendida sunt; sed superest vōbīs nunc novissimum certāmen. In ātriō pendet arcus Ulixis. Quis vestrum eum flectere, nervum aptāre, sagittam per circulōs duodecim mittere potest? Omnibus quidem tentāre licet, neque recūsābitis. Deinde eī tandem nūbam quī id facere poterit quod vir meus haud difficulter