Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


IUL. Ubi nunc sunt Graecī, mī pater?

AEN. Domum rediērunt, quia eōs bellī taedēbat.

HYP. Hīc Agamemnōn sedēbat ā ducibus cinctus.

DYM. Gaudeō, quia iam Mycēnās rediit.

IUL. Ōlim Agamemnonem, dum Graecōs in moenia dūcit, ego vīdī.

AEN. Cum vir factus eris, contrā eum tū ipse fortasse pūgnābis.

IUL. Hoc spērō.

PAN. Hīc aciē certāre solēbāmus.

HYP. Multōs amīcōs hīc occīsōs perdidī.

PAN. Quia nōn iam impetum gladiīs strictīs faciēmus, valdē doleō.

AEN. Immō vērō gaudē, quia pācem diū optātam habēmus. [Iūlō.] Hīc nāvēs iacēbant, quibus nunc Graecī procul avehuntur.

PAN. Mox, cum vīrēs refēcerimus, in Graeciam nōs invādēmus.

IUL. Hūc venī, pater. Hoc mōnstrum spectā! Quid est? Unde venit?

OMNĒS. Mīrābile est.

DYM. Graecī saltem hanc māchinam fabrī fēcērunt.

AEN. Dōnum potest esse quod nostrae deae offerunt.

HYP. Dōnō opus est Minervam plācandī causā.

THY. Rēctē dīcitis. Certē Minervae hoc dedērunt. Equus intrā mūrōs dūcendus et in arce ante templum Minervae pōnendus est. Operam date, comitēs!

CAP. Festīnā lentē, Thymoete. Nunc sī imprūdenter agimus, brevī nōs paenitēbit.

THY. [gladiō equum ferit.] Līgneus est equus; līgnum nōn est timendum.

CAP. Nesciō quae īnsidiae hae sunt Graecōrum. Iacite,