Haec pagina nondum emendata est
SIN. Omnia tibi dīcam, O rēx, vēra. Sinōn vocor, quī māgnum inter Danaōs nōmen quondam habēbam. At perfidus Ulixēs ...
OMNĒS. O perfidum Ulixem!
SIN. Hīc perfidus Ulixēs, quī mē ōderat, in hōc lītore mē relinquī iussit. Occīde mē, rēx, sī tibi libet; nōlō enim iam vīvere.
PRI. Sī nōbīs omnia dīcēs, tibi parcam. Quō Graecī īvērunt? Cūr ā nostrā terrā discessērunt? Quō cōnsiliō hoc mōnstrum in lītore relīquērunt?
OMNĒS. Respondē, Sinōn; nisi vērum dīcēs, membra tua dīlāniābimus.
SIN. Domum rediērunt Graecī, quia urbem vestram neque vī neque īnsidiīs capere potuērunt. At deam vestram timent; itaque hoc dōnum relīquērunt eam plācandī causā. Sī equō līgneō nocēbis, O rēx Trōiānōrum, māgnum exitium erit imperiō tuō; sīn equum in summā arce pōnēs, Trōiānī Graecōs vincent.
LAO. Nōlīte, cīvēs, Graecō crēdere.
DYM. Favē linguā, Lāocoōn. Impia verba loqueris.
PAN. Nōnne Graecōs vincere vīs?
HYP. Vīsne deae īram in nōs vertere?
LAO. O rēx, prūdēns es! Nōlī Graecō crēdere.
THY. Timidus es, Lāocoōn, quia sacerdōs es. Quid equus līgneus nōbīs nocēre potest?
PRI. O Trōiānī, Graecum audīvistis. Utrum vōbīs placet facere? Estne dūcendus in urbem equus annōn?
OMNĒS. Dūcendus.
[Cassandra in medium ruit.]
CAS. Cavēte, O Trōiānī, cavēte! Hāc nocte Trōia cadet. Sanguis uxōrum līberōrumque per viās strātās fluet. Senēs puerīque caedentur.