Haec pagina nondum emendata est
IUL. Pater, dēfende mē. Quid haec dīcit?
CAS. Quid videō? Sanguinem, cadāvera, flammās, cinerēs.
IUL. [lacrimat.] Īnsāna est. Mē occīdere vult.
CAS. Ecce, domūs nostrae flammīs ūruntur. Rēgia domus ruit. Priamus gladiō occīditur. Vae nōbīs!
PRI. Īnsānīs, Cassandra. Saepe haec et alia dīxistī, neque rēs male nōbīs ēvēnit. Dēmentem removēte.
[Trōiānī Cassandram ē cōnspectū Priamī trahunt.]
Equum in arcem dūcite.
OMNĒS. Iō triumphe!
SCAENA SECUNDA. IN ARCE.
Equus līgneus ante templum Minervae stat. Sinōn post columnam latet.
SIN. [ex latebrīs prōdit.] Graecī ex classe flammās nōndum ostendērunt. Signum nostrōrum ducum exspectō. St! Venit aliquis. Mē in umbrīs cēlābō.
[Intrat Cassandra.]
CAS. Vae victīs! Ante oculōs meōs Trōia ruit; sanguinem Priamī fīliōrumque eius humī effūsum videō. Expergīsciminī, O Trōiānī; Graecī in mediā urbe sunt. [Exit Cassandra.]
SIN. Gaudeō quod nēmō huic īnsānae crēdere vult. Ad mare iterum prōspiciam. Flamma oritur. Signum ab Agamemnone datur. Statim claustra līgnea revellam. [Portam aperit.] St! Trōiānī dormiunt. Iam, iam dēscendite, Graecī.