Haec pagina nondum emendata est
SCAENA QUARTA. APUD AENĒAM.
Anchīsēs senex in sellā, capite dēmissō, sedet. Summissa iuxta eum Creūsa Iūlum amplectitur. Omnēs ad iānuam spectant.
CRE. Vīvitne adhūc Aenēās?
ANCH. Graecī sine dubiō meum fīlium occīdērunt; mox hūc venient nōs caedendī causā.
CRE. Nōnne suam uxōrem et suum fīlium meminit Aenēās?
ANCH. Cum dē Trōiā agitur, Aenēam decet suōrum oblīvīscī.
IUL. Māter, sonitum audiō pedum.
ANCH. Mors advenit. Nimis iam vīxī. [Iānua pulsātur.]
CRE. [māgnō clāmōre.] Oh! Mortem timeō.
AEN. [audītur.] Ego Aenēās adsum. Relaxāte claustra.
[Iūlus iānuam aperiendī causā currit.]
CRE. O vir, gaudeō quod vīvus es.
IUL. [laetus.] Pater vīvus est; nunc nōs servābit. Nōlī iam lacrimāre, māter. Nōnne audīs, ave? Pater nōs omnēs servābit.
ANCH. Trōia ruit. Iam vīvere nōlō.
AEN. Noster rēx mortuus est; corpus inānimum eius hīs oculīs vīdī. Nihil ā nōbīs hīc fierī potest. Nīl praeter fugam nōbīs restat. Vōs parāte, dum tempus habēmus. Caecam viam nōvī, quā ex urbe effugere poterimus et usque ad dēsertum Cereris templum pervenīre.
ANCH. Rēx mortuus est, Trōiānī victī, urbs dēlēta; nōn iam superesse volō. Discēdite, vōs; mē relinquite. Mortem manū ipse meā inveniam.