Haec pagina nondum emendata est
AEN. Dēdecet patrem suum relinquere. Nisi tū nōbīscum fugere volēs, in media arma redībō. Valēte, ad mortem eō.
CRE. [ad genua virō sē iacit.] Nōlī nōs relinquere. Ecce, genua tua amplector; abīre sine mē nōn potes. Aspice fīlium tuum! [Iūlum ante Aenēam pōnit.] Parce illī!
Sī peritūrus abīs, et nōs rape in omnia tēcum;
Sīn aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs,
Hanc prīmum tūtāre domum. Cuī parvus Iūlus?
Cūr pater, et coniūnx quondam tua dicta relinquor?
AEN. Apage, fēmina! Virī est prō patriā morī.
CRE. Aspicite caput nostrī fīliī! Flamma ex capite eius orīrī vidētur. Quid significat? Hoc signum nōn nisi rēgiō in capite appāret. Rēx erit noster fīlius. Hoc dī signō haud incertō mōnstrāvērunt. Nōnne nunc Iūlum vīs servāre?
ANCH. Imperāvērunt dī. Nōbīs faciendum est id quod dī imperāvērunt.
Iam iam nūlla mora est; sequor et, quā dūcitis, adsum.

Dī patriī, servāte domum, servāte nepōtem!
Vestrum hoc augurium, vestrōque in nūmine Trōia est.

Cēdō equidem nec, nāte, tibi comes īre recūsō.
AEN. Ergō age, cāre pater, cervīcī impōnere nostrae;
[sē summittit.]
Ipse subībō umerīs [patrem in umerōs sublevat et surgit], nec mē labor iste gravābit;
Quō rēs cumque cadent, ūnum et commūne perīclum,
Ūna salūs ambōbus erit.
[Dextram Iūlī sinistrā prehendit et, Creūsā sequente, exit.]

FĪNIS FABULAE.