Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
THESEUS
Persōnae.

Thēseus.
Aegeus: rex Athēnārum.
Mēdēa: maga.

Mēdus: fīlius Mēdēae.
Cīvēs, ministrī, praecōnēs, mīlitēs, ancillae.


SCAENA I. ATHĒNĪS.


[In rēgiā Aegeī; cīvēs per ātrium ambulant; Mēdēa et fīlius eius sedent. Auribus arrēctīs cīvium sermōnem audiunt.]

CĪVIS I. Audīvistīne tū dē advenā quī Athēnās appropinquāre dīcitur?
CĪV. II. Audīvī, nam multa dē eō cottīdiē nārrantur. Sed quō nōmine vocātur?
CĪV. I. Nesciō; Graecus autem iuvenis esse dīcitur.
CĪV. III. Gladius māgnus et splendidus ab eō semper geritur.
CĪV. IV. Et clāvam ferream latrōnis illīus Periphētae hīc nunc habet. Ille enim occīsus est.
OMNĒS. Gaudeō quod ille occīsus est.
CĪV. V. Nōnne aliī quoque latrōnēs ab illō interfectī sunt?
CĪV. VI. Multōs aliōs, hominibus īnfestōs, ille interfēcit. Sinis enim, ā quō viātōrēs lētō horribilī necābantur, ipse clāvā huius iuvenis iam occīsus est.

</poem>