Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


[Mēdus surgit.]

MĒDUS. Dīc mihi: quōmodo viātōrēs perībant?

CĪV. VII. Tūne id nescīs? Cacūmina summa duārum pīnuum prope humum dētrahēbat Sinis, quibus captīvōs suōs aptābat. Deinde cacūmina relaxābantur, et hominēs miserrimē divellēbantur.

OMNĒS. Grātiae dīs agendae sunt quod ille nōn iam vīvit.

CĪV. I. Et aper quīdam ferōcissimus, quī ab omnibus vīcīnīs timēbātur, ab eōdem virō interfectus est.

CĪV. II. Duo latrōnēs clārissimī, quī ā viātōribus valdē metuēbantur, per hunc periērunt. Alter Scīrōn vocābātur, alter Procrūstēs.

CĪV. III. Quid? Scīrōn mortuus est? Ille hospitēs suōs mīrō modō tractābat. Nam pedēs eius lavāre iubēbantur, dum is in summā rūpe sedet. Quod dum faciunt, dē rūpe in mare pedibus dēiciēbantur.

OMNĒS. Gaudeō quod ille mortuus est.

CĪV. IV. Procrūstēs quoque hospitēs suōs crūdēliter tractābat. Nam sī hospitēs lectulīs maiōrēs erant, vel capita vel pedēs ab illō abscīdēbantur; sīn autem breviōrēs lectulīs erant, vī extendēbantur, et sīc lectulīs aptābantur.

OMNĒS. Gaudeō quod ille ad Orcum dēmissus est.

CĪV. V. Quōcumque iuvenis advenit, victor ab omnibus salūtātur.

CĪV. VI. Athēnīs quoque ā nōbīs victor salūtābitur.

[Clangor tubārum extrā iānuam audītur. Duo praecōnēs intrant.]

PRAECŌNĒS. Rex noster in ātrium mox veniet; cīvēs et ministrōs ad sē arcessī iubet. Venīte nōbīscum, O cīvēs et ministrī.