Haec pagina nondum emendata est
MĒDĒA [sēcum.] Aliquod cōnsilium mox inībō! [Thēseō.] Sī fessus es, fortasse lavārī tibi iūcundum erit, et novīs vestīmentīs vestīrī.
THE. Grātiās tibi agō, nam itinere valdē fessus sum, et vestēs meae sordidae sunt.
[Mēdēa manibus plaudit.]
MĒDĒA. Ancillae! Chloē! Lydia! Dūcite advenam ad balneum.
[Duae ancillae appropinquant.]
ANCILLAE. Venī nōbīscum, domine. Ad balneum iam dūcēris. [Thēseus ab ancillīs ex ātriō dūcitur.]
MĒDĒA. O hominem mihi odiōsissimum! Nam tē, mī fīlī, aliquandō rēgem creārī semper voluī.
MĒDUS. Ego quoque rēx fierī volō; at sī Thēseus rēgis fīlius est, eum, ut crēdō, rēgem post Aegeum creārī oportet; neque ego Athēnīs rēgnāre poterō.
MĒDĒA. Sed nunquam ille rēx erit. Nam prius ā mē occīdētur!
MĒDUS. Quōmodo occīdētur?
MĒDĒA. Venēnum artibus meīs parābō, quod ille in vīnō bibet. Venī mēcum in hortōs. Noxiae herbae statim carpendae sunt.
MĒDUS. Quam callida maga es, māter cāra! [Exeunt.]

</poem>