Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est



SCAENA II.




In rēgiā Aegeī. Paucī cīvēs rēgem in ātriō exspectant. Duo praecōnēs intrant.



PRAECŌNĒS. Rēx noster adest, O cīvēs.

[Aegeus cum aliīs cīvibus, ministrīs, mīlitibus, servīs, intrat.]

OMNĒS. Salvē, rēx optime!

RĒX. Salvēte, cīvēs meī. [ministrīs.] Dūcite mē ad sellam meam.

CĪV. I. Quam lentē rēx hodiē ambulat!

CĪV. II. Iam aetāte prōvectus est.

CĪV. III. Sānā infirmī senēs plērīque fiunt.

CĪV. IV. Quis nōs reget, postquam Aegeus mortuus erit?

CĪV. V. Fīlius Mēdēae, ut crēdō, rēx noster erit.

OMNĒS. Doleō quia rēgī fīlius nōbilī genere nūllus est.

[Servus intrat et ad rēgem appropinquat.]

SERVUS. Advena quīdam ad rēgiam hodiē advenit. Licetne eī in ātrium ad tē dūcī?

RĒX. Ita vērō. Pauca dē eō mihi iam nārrāta sunt, sed ipse eum multa interrogāre volō. Dūc eum ad mē.

SER. Nunc aut in balneō est aut novīs vestibus vestītur. Brevī tempore ad tē dūcētur. [Exit.]

CĪV. VI. Ecce! Mēdēam cōnspiciō, quae hūc currit.

[Mēdēa intrat et ad rēgem festīnat. Pōculum tenet.]

MĒDĒA. O domine,—cursū anhelō—nōlī accipere hunc advenam, nam inimīcus est; īnsidiās tibi parat.

OMNĒS. Quid? Num īnsidiae rēgī parantur?

RĒX. Quid? Num īnsidiae mihi parantur?