Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
{  
RĒX. Unde vēnistī?
THE. Troezēne vēnī, O domine, ubi nātus eram.
{  
RĒX. Nōnne longum iter fēcistī?
THE. Iamdiū iter faciō.
CĪV. III. Quam longum gladium gerit!
CĪV. IV. Quot latrōnēs illō gladiō interfectī sunt

{  
RĒX. Latrōnēsne tibi molestī fuērunt? Plūrimī enim latrōnēs hīs in regiōnibus habitāre dīcuntur.
THE. Per deōs immortālēs omnēs ā mē superātī sunt.
CĪV. V. Clāva ferrea extrā iānuam relicta est.
OMNĒS. Gaudeō quod eam nōn habet.

{  
RĒX. Nōnne pūgnārum tē taedet?
THE. Tālium rērum mē valdē taedet. Nunc ōtium Athēnīs agere mē iuvat.
MĒDĒA. Tuī mē miseret. Nōnne vīnum tibi grātum erit?
THE. Māximās tibi grātiās agō, nam gravissimē sitiō.
MĒDĒA. [servō quī pōculum tenet.] Puer, dā mihi pōculum istud.
RĒX. Mihi dā pōculum, serve. Rēgis enim manibus vīnum advenae huic dabitur . . . [pōculum ā servō rēgī datur.] Age, advena: optimum vīnum optimō virō bibendum est. Bibe tū. [Thēseus pōculum capit.]
THE. Tibi, O rēx, et Mēdēae et cīvibus omnibus deōs salūtem ōrō.
[Rēx gladium Thēseī cōnspicit.]
RĒX. Heia! Quem gladium cōnspiciō? Prō dī immortālēs! Meus gladius est quem sub māgnō saxō ōlim condidī. Capulum eius eburneum āgnōscō. Nōlī bibere, mī fīlī! [Pōculum